Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.13.1 Cic. Fam. 15.14.1 (English) >>Cic. Fam. 15.14.5

Scr. in castris ad Aras Alexandri (Cf 4.9) med. ut Oct. a. 703 (51). M. CICERO IMP. S. D. C. CASSIO PROQ. 15.14.1 M. Fadium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum ; multi enim anni sunt cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et observantiam ; sed tamen quod te ab eo egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus. itaque quamquam profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus

15.14.2 sed de Fadio faciemus studiose quae rogas ; tu multis de causis vellem me convenire potuisses, primum ut te, quem iam diu plurimi facio, tanto intervallo viderem, deinde ut tibi, quod feci per litteras, possem praesens gratulari, tum ut quibus de rebus vellemus, tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus, postremo ut amicitia nostra, quae summis officiis a utroque culta est sed longis intervallis temporum interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius. 15.14.3 id quoniam non accidit, utemur bono litterarum et eadem fere absentes quae, si coram essemus, consequeremur. unus scilicet animi fructus, qui in te videndo est, percipi litteris non potest, alter gratulationis est is quidem exilior quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine quas gessisti, tum pro opportunitate temporis gratulor, quod te de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.13.1 Cic. Fam. 15.14.1 (English) >>Cic. Fam. 15.14.5

Powered by PhiloLogic